- BARACE
- BARACEinsul. Gedrosiae. Steph. Bazaim Mercatori. Auctori Peripli Βαράκη, Ptolemaeo Βακάρη. Plinio l. 6. c. 23. Becare, Alius utilior portus gentis Nelcyndon, qui vocatur Becare, Lege Bacare. Accepit is autem Nelcyndas, pro gentis nomine, in cuius regione situs erat ille portus Becare vel Barace. Atqui Nelcynda emporium etiam fuit eidem flumini adpositum, sed longius a mari situm, quam Barace, quae in ipso ostio fluminis ad mare iacebat, utpote emporium maritimum, cum pottu; quo ex Nelcyndis naves descendebant, quae piper vehebant ex Cottonara, pro quo corrupte Cotiara, hodie Calicutum, dicitur. Statio autem na vium ad Baracen haerebat, quae piper Cottonaricum, ex Nelcyndis secundô flumine lintribus monoxylis delatum accipiebant. Nomen emporio a flumine Baris, in evius ostiis situm erat. Hinc ὁ κόλπος Βαράκης, sinus Baraces, apud Auctorem Peripli, qui ab Indi fluv. ostiis versus Orientem procedebat etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1187.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.